- AMORGOS
- AMORGOSinsul, una ex iis, quas plerique Sporadas, Steph. vero et Eustathius Cycladas esse statuunt. Item, castellum quoddam, in Insul. Patria Simonidis Poetae, quihinc Amorginus dictus, Strab. l. 10. Sunt qui Amorgon insulam, ex qua ἀμόργη purpurae genus, et ἀμόργινα ἱμάτια, per literarum inversionem fieri volunt es Ebraeo argaman, quô purpuram significari nemo est qui neseiat. Favet huic coniecturae, quod ab Etymologo in voce ἀπομόρξατο, Α᾿μόργινα ἱμάτια reddantur τὰ πορφυρᾶ, et ἀμόργη εἶδος Βοτάνης πορφυρᾶς. Sed et Eustathio ἀμόργη est πορφύρα κατα γλῶςςαν. Et in Stephano ἀμόργινος χιτών, χρώματος ἴδιον. Et in Suida ἀμόργεςα, χρώματος εἰδος λ᾿πὶ νήσου Α᾿μοργοῦντος. Aliis tamen placet vestes Amorginas a materia dici, quia ἀμοργὶς aliquid est byslo simile vel carpaso, in vestium usum olim adhibitum. Suidas: ἀμόργινον, ὅμόιον βύςςῳ, καὶ πολυτελὲς, Amorginum bysso simile et pretiosum. Item: ἔςτι δὲ ἡἀμοργὶς, ὅμοιον ἀλεπίςτῳ λίινῳ ΠεριλεπίρουϚι δὲ ἀυτὸ, καὶ ἐργάζονται. Ε῎ςτι δὲ σφόδρα λεπτὸν ὑπὲρ την` βύςςον, ἤ την κάρπαιον. Amorgis autem est quid simile lino decorticato, quod decorticant, et elaborant, estque id tenuissimum supr a byssum, aut carpasum. Etymologus: Α᾿μοργὶς δὲ τȏυ καλάμου τῆς ἀνθήλης τὸ λεπτότατον μέρος, ὅςθεν ἀμόργη, Amorgis in lini calamo est pappi vel lanuginis pars temissima, ex qua sit amore. In eadem sententia sunt Hesych. Iulius Pollux, Harpocration, Lexici Attici auctor, Pausan. Phavorinus, alii. Arque id verum esse suadet, quod in Aeschine ἀμόργινα, et ἔργα λεπτὰ sunt synonyma. Γυναῖκα, inquit, κατέλιπεν ἀμόργινα ἐπιςταυμένην ἐργάζεςθαι, καὶ ἔργα λεπτὰ εἰς ἀγορὰν ἐμφέρουϚαν, mulierem reliquit, quae amorgina perite elaborabot, et oper a tenuia deferebat in forum. Nec minus lucis in Aristophanis loco ex Lysistrata, in quo mulierem ridet τῆς ἀμοργίδος ἥν ἀλοπον ὀικοι καταλέλοιπε, amorgidis quam domi reliquit nondum decorticatum. Vide. Salmas. in Plin. Exerc. p. 1125. Omnino igitur ἀμοργὶς, vel ἀμοργὸς est lini genus in Amorgo insula nasci, aur elaborari solitum. Iulius Pollux: τὰ δὲ Α῾μόργινα γίγνεςθαι μὲν τὰ ἄριςτμ εν τῇ Α᾿μόργῳ, λίνου δ᾿ οῦν καὶ ταῦτα εἶναι λέγουϚιν, Amorgina autem optima in Amorgo fieri dicunt, eaque etiam esse linea. Tamen amorgen pro purpura, et amorgina pro purpureis ideo sumi suspicor, quia colore purpureô plerumque imbuebantur. Interim Amorgon a Phaenicibus appellatam esse crediderim (inquit Bochart. ὁ μέγας l. 1. Chanaan. c. 14.) emoregin, mattem textorum, vel insulam om aut am oregin gentis textorum, aut etiam ham-oregin copiae textorum; voce ham ex hamon contractâ, ut in Abraham. Hodie Murgo vel Amurgo dieitur. Olim Hypere, et Patage. Plin. l. 4. c. 12. Pancale et Psychia. Steph. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.